- INDUSIUM S. INTUSIUM
- INDUSIUM s. INTUSIUMVox haec, ut et Subuculae, in usu esse coepit, cum binastunicas Romani gestare incepêrunt. Tum ut ab inferiore superior tunica distinguererur, subucula interior viri tunica, indusium interior tunica mulieris: superior vero in viris tunica, in feminis stola dicta est. Nonius, Indusium est vestimentum, quod corpori intra plurimas vestes adhaeret, quasi intusium. Fuisse autem feminarum interiorem tunicam, ex eo colligit Manutius, quod Varro cum palla muliebri vestimento, illud coniungit: vide Octav. Ferrar. de re vest. l. 5. c. 1. Promiscue vero hodie vox usurpatur. Ornatum eorum quod attinet, uti hodie extremae illorum manicae accessionem habent limbi e subtiliore tela vel simplicis atque expansi vel in densas plicas corrugati; sic tunicas ad manus fimbriatas Vett. Gestâsse legimus, apud Suet. Ful. Caes. c. 46. Sed et circâ collum fimbriara Indusia quoque Veteribus fuisse, discimus ex Lycophrone, ubi is in indumento exitum a superiori parte non habente, quo Clytemnestra in Agamemnone tollendo usa est, κροςςωτοὺς ῥαφὰς caecis manibus eum quaesiisse quâ sc. caput exsereret, canit. Vide Casaub. ad l. et supra in voce Focale, nec non ubi de indusiatis focillatoribus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.